Add parallel Print Page Options

Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliae, filii Amariae, filii Ezeciae, in diebus Josiae, filii Amon, regis Judae.

Congregans congregabo omnia a facie terrae, dicit Dominus:

congregans hominem et pecus, congregans volatilia caeli et pisces maris: et ruinae impiorum erunt, et disperdam homines a facie terrae, dicit Dominus.

Et extendam manum meam super Judam et super omnes habitantes Jerusalem: et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et nomina aedituorum cum sacerdotibus;

et eos qui adorant super tecta militiam caeli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom;

et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quaesierunt Dominum, nec investigaverunt eum.

Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini: quia praeparavit Dominus hostiam; sanctificavit vocatos suos.

Et erit: in die hostiae Domini, visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes qui induti sunt veste peregrina;

et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.

10 Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus.

11 Ululate, habitatores Pilae: conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento.

12 Et erit in tempore illo: scrutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in faecibus suis, qui dicunt in cordibus suis: Non faciet bene Dominus, et non faciet male.

13 Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum: et aedificabunt domos, et non habitabunt; et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum.

14 Juxta est dies Domini magnus: juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara: tribulabitur ibi fortis.

15 Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis,

16 dies tubae et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos.

17 Et tribulabo homines, et ambulabunt ut caeci, quia Domino peccaverunt; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora.

18 Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini: in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.